- ASTRAEA
- I.ASTRAEAAstraei, Arcadiae Regis (quidam scribunt Titani fratris Saturni) et Aurorae, sive, ut Hesiodus, et alii volunt, Iovis ac Themidis Caelô et Terrâ prognatae filia; ob aequitatem suam Iustitia dicta. Qoae aureô saeculô a caelis in terram migrâsse, et tandem in subsequenti aereo et ferreo, vitiis hominum crescentibus offensa, in caelum iterum subvolâsse, ibi Zodiaco inserta, Virginis nomine, fingitur. Hesiodi Theog. Ovid. Met. l. 1. fab. 4. v. 149.---- Et Virgo caede madentesUltima caelestum terras Astraea reliquit.Seneca in Octavia, Actu 2. v. 422.Neglecta terras fugit, et mores ferosHominum, et cruentâ caede pollutas manusAstraea Virgo, siderum magnum decus.Aratus in Phaenomenis:Α᾿μφοτέροισι δὲ ποςςὶν ὑποσκέψαιο ΒοώτουΠαρθένον, ἥ ῤ εν χερσὶ φέρει ςτάχυν αἰγλήεντα.Εἶτ᾿ οὖν Α᾿ςτραίου κείνη γένος ῾ὃν ῥά τέ φασινΑ῎ςτρων ἀρχαίων πατέῤ ἕμμεναἰ ἐί τέ τευ ἄλλου,Εὔκηλος φορέοιτο. Λόγος γε μὲν εντρέχει ἄλλοςΑ᾿νθρώποις, ὡς δῆθεν. ἐπιχθονίη πάρος ἦεν,Η῎ρχετο δ᾿ ἀνθρώπων κατεναντίη, οὐδέποτ᾿ ἀνδρῶν,Ο᾿υδέποτ᾿ ἀρχαίων ἠνήνατο φῦλα γυναικῶν,Α᾿λλ´ ἀναμὶξ ενάθητο, καὶ ἀθαναίτη περ ἐοῦσα.Καί ἑ Δίκην καλέεσκον.Et postea,Α᾿λλ᾿ ὅτε δὴ κακεῖνοι ἐτἕθνασαν, οἱ δ᾿ ἐγένοντο,Χαλκείη γενεὴ, προτέρων ὀλοώτεροι ἄνδρις,Οἱ πρῶτοι κακόεργον ἐχαλκεὐσαντο μάχαιρανΕἰνοδίην, πρῶτοι δὲ βοῶν ἐπάσαντ᾿ ἀροτήρων,Καὶ τότε μισήσασα Δίκη κείνων γένος ἀνδρῶν;Ε῎πταθ᾿ ὑπουρανίη, ταύτην δ᾿ ἄρα νάςςατο χώρανΗ῟χί περ εννυχίη ἔτι φαίνεται ἀνθρώποισι.Haec dem scribo, veniunt mihi in mentem versus Catulli Epigr. 65. v. 764. quos proculdubio cum faceret, Arati locum praedictum ante oculos habuit. Sunt autem tales:Praesentes namque ante domos invisere castasSaepius, et sese mortali ostendere coetuCaelicolae, nondum spretâ pietate solebant.saepe Pater Divûm templo in fulgente revisens,Annua dum festis venissent sacra diebus,Conspexit terrâ Cretum procurrere currus.Saepe vagus Liber parnassi e vertice summoThyadas effusis evantes crinibus egit, etc.Soepe in letifero belli certamine Mavors,Aut rapidi Tritonis hera, aut Rhamnusia virgoArmatas hominum est praesens hortara catervas.Sed postquam tellus scelere est imbuta nefandô,Iustitiamque omnes cupida de mente fugârunt,Perfudêre manus fraternô sanguine fratres,Destitit exstinctos natus lugere parentes,Optavit genitor primaevi funera natiLiber, ut innuptae potiretur flore novercae,Ignaro mater substernens se impia nato,Impia non verita est Divos scelerare penates.Omnia fanda, nefanda malô permista furore,Iustisicam nobis mentem avertêre Deorum.Quare nec tales dignantur visere coetus,Nec se contingi patiuntur lumine clarô,Nic. Lloydius.II.ASTRAEAcivitas Illyriae. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.